Apocalypsis B. Joannis*

Caput 2: Versus 17

Manna.Per manna intellige aeternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc?Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivitI Cor. 2., etc.Et dabo ei.In Daniele scriptum est:Abscisus est lapis sine manibusDan. 1.. In Proverbiis:Gemma gravissima exspectatio praestolantisProv. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis.Et in calculo.Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur.Scriptum.Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.
(* Traductions européennes)